monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 10 > ad Philippenses, 2 > Matthaeus, 16 > Numeri, 19 > Iosue, 3 > Psalmi, 33 > sectio 14 > 27 > 5
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, IV <<<     >>> VI

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT V

1 (Vers. 2.) Virum et mulierem fecit eos, et benedixit eos, et vocavit nomen eorum Adam, id est, homo. Hominis autem nomen, tam viro quam feminae convenit.
2 (Vers. 3.) Vixit autem Adam ducentos et [Palatinus cod. cui alter e duobus Reginae consonat, ducentos et viginti. Quae porro causa fuerit, cur centum annos adderent Septuaginta aetati Patriarcharum, antequam dicantur genuisse, ignoratur.] triginta annos, et genuit ad imaginem et similitudinem suam, et vocavit nomen eius Seth. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus, ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur: in Hebraeo habeat centum annos, et reliquos qui sequuntur.
3 (Vers. 4.) Fuerunt autem dies Adam, postquam genuit Seth, septingenti anni. Quia in ducentis erraverat, consequenter hic posuit septingentos, cum in Hebraeo hic habeatur octingentos, et supra centum.
4 (Vers. 25.) Et vixit Mathusala annis centum sexaginta septem, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, annos octingentos duos, et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mathusalae, quos vixit, anni nongenti sexagintanovem, et mortuus est. Famosa [S. quoque Augustinus, lib. XV de Civit. Dei, c. 13: Quaestionem famosissimam hanc vocat, et lib. II de Peccat. orig. iis annumerat, quae ignorari, salva fide christiana, possunt. Sed nulla, ut vides, iuxta Hebraeum et Vulgatam difficultas est: siquidem ipso diluvii anno defunctus Mathusala reperitur. Optime adeo notatum est Augustino loco modo laudato de Civit. Dei: Ei potius linguae credendum, unde est in aliam per interpretes facta translatio. Et tamen, eodem referente, In quibusdam codicibus, Graecis tribus, uno Latino, et uno etiam Syro inter se consentientibus, inventus est Mathusalem sex annis ante diluvium fuisse defunctus.] quaestio, et disputatione omnium Ecclesiarum ventilata, quod iuxta diligentem supputationem, quatuordecim annos post diluvium Mathusala vixisse referatur. Etenim cum esset Mathusala annorum centum sexaginta septem, genuit Lamech. Rursum Lamech, cum esset annorum centum octoginta octo, genuit Noe. Et fiunt simul usque ad diem nativitatis Noe, anni vitae Mathusalae, trecenti quinquaginta quinque. Sexcentesimo autem anno vitae Noe, diluvium factum est. Ac per hoc, habita supputatione per partes, nongentesimo quinquagesimo quinto anno Mathusalae, diluvium fuisse convincitur. Cum autem supra nongentis sexaginta novem annis vixisse sit dictus, nulli dubium est quatuordecim eum annos vixisse post diluvium. Et quomodo verum est, quod octo tantum animae in arca salvae factae sunt? Restat ergo, ut quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem et in Hebraeis et [Alios in Samaritano codice de Mathusalae et Lamechi aetate annos enumerat, legitque Eusebius: qua de causa memoriae lapsum Hieronymo impingit Seldenus Praefat. in Marmor. Arundel. Verum multo est verosimilius, diversum ab illo Eusebii Samaritanum exemplar S. doctorem fuisse nactum. Vide Bedam, lib. de sex Aetatibus, et Freculphum Lexovien. t. I Chron., lib. I, cap. 16, Hieronymianam hancce pericopen describentes.] Samaritanorum libris, ita scriptum reperi: Et vixit Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mathusalae, anni nongenti sexagintanovem, et mortuus est. Et vixit Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Mathusalae, usque ad diem ortus Noe, sunt anni trecenti sexaginta novem: his adde sexcentos annos Noe: quia in sexcentesimo vitae eius anno factum est diluvium: atque ita fit, ut nongentesimo sexagesimo nono vitae suae Mathusala mortuus sit, eo anno, quo coepit esse diluvium.
5 (Vers. 29.) Et vocavit nomen eius Noe, dicens: Iste requiescere nos faciet ab operibus nostris NOE, requies interpretatur. Ab eo igitur, quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium, appellatus est requies.
Hieronymus HOME

bsb4610.75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik